Amor et Psȳchē, naar Apuleius deel 4

De ontdekking

Statūtō° cōnsiliō, Psȳchē tamen incerta cōnsiliī dubitat°. Festīnat°, differt°, audet, timet, et in eōdem corpore ōdit° bēstiam°, amat marītum. Prīmō° vespere sceleris īnstruit° apparātum°. Nox aderat et marītus aderat postque Veneris proelia in altum somnum dēscenderat°.
Tunc Psȳchē, et corporis et animī īnfirma°, omnibus viribus tamen lucernam°profert° et novāculam° adripit°. Sed cum°primum lūmine lectī sēcrēta° clāruērunt°, videt omnium ferārum dulcissimam bēstiam, ipsum illum Cupīdinem, pulchrum deum, pulchrē dormientem.
At Psȳchē tantō° adspectū territa, tremens° ferrum māvult abdere, sed in suō pectore; ferrum autem timōre tantī facinoris manibus dēlābitur°. Dum dīvīnī vultūs pulchritūdinem tuētur, animum sūmit.

Het verlies

Videt capitis aureī capillōs ambrosiae° plēnōs, cervīcem° lacteam° genāsque° purpureās°. Per umerōs° volātilis° deī pennae° rōscidae° candicant°. Cēterum corpus glabellum° atque pulcherrimum erat. Ante lectī pedēs iacēbat arcus°et pharetra°et sagittae, magnī deī tēla. Dum Psȳchē cūriōsa°haec īnspicit° et marītī suī mīrātur arma, dēprōmit°ūnam dē pharetrā sagittam. Pollice° extrēmum°ferrum tangēns, ictū°fortiōre sē vulnerat. Sīc ignāra Psȳchē sponte°in Amōris incidit amōrem. Tunc magis magisque cupīdine° ārdēns Cupīdinis, prōna°in eum bāsia°dat, sed eum ē somnō excitāre nōn vult. Sed subitō stīlla° ferventis° oleī°super umerum deī dextrum cadit. Ē somnō excitātus deus surrēxit et ex ōsculīs° manibusque īnfēlīcissimae coniugis tacitus āvolāvit°.